t byfield on Fri, 21 Jan 2000 22:44:46 +0100 (CET) |
[Date Prev] [Date Next] [Thread Prev] [Thread Next] [Date Index] [Thread Index]
<nettime> Tela Totius Terrae (TTT) |
<http://www.orient.uw.edu.pl/~conradus/docs/voccomp.html> _________________________________________________________________ CENTUM VOCABULA COMPUTATRALIA a Dracone (me) comparata a.d. XIII. Kalendas Octobres MMDCCXLIX.a.U.c. _________________________________________________________________ Praefatio Haec sunt vocabula Latina, quae ad res computatrales nominandas disputandasque pertinent quaeque a meipso Latine loquente vel scribente saepe adhibentur. Nihilominus, vocabularium computatrale Latinum est adeo imperfectum, ut adhuc de his rebus loqui difficile sit. Ea de causa, si qua consilia eius argumenti cepisti, facito me, quaeso, certiorem. Gratias! Nisi fallor (me minime falli spero), si Romani adhuc valerent, Latinitas viva eadem lege (id est: non sine quibusdam difficultatibus) ac aliae linguae modernae vocabula ad res computatrales exprimendas pertinentia acciperet. Priusquam opus meum incohavi, observanda mihi erat lingua, quae maxime structura grammatica sermoni Latino similis, simul viva eiusmodi congeriem verborum acceperat. Forte ac fortuito talis est mea propria lingua; videamus igitur, quid in lingua Polonica factum sit: nonnulla vocabula versa sunt, nonnulla vocabulis Polonis reddita, nonnulla tandem directe translata, omnia tamen Anglicae linguae notam habent inustam et, quamquam de computatris plures iam circiter viginti annos loquimur, colloquia programmatorum adhuc sonant quasi stridor horribilis. Docti queruntur, sed Polonice (non Anglice vocabulis Polonis, verum Polonice) de his rebus disputari simpliciter nequitur. Si Romani ipsi nunc computatris uterentur, non aliter, ut opinor, res se haberent in lingua Latina. Ea de causa non sum nisus, ut vocabula Anglica in Latinam aetatis Ciceronis verterentur; eiusmodi labor sensu caret, quod non Cicero ille, sed nos computatris utimur; de computatris autem clare, distincte, breviter narrandum est, ut omnes nationes inter se in hac materie bene intelligantur. Quod facile fit, si lingua Latina in hac re alios sermones vivos sequitur. Omnes autem linguae vivae vocabularium Anglicum sequuntur, et est res facilis intellectu, quod disciplina ista ab hominibus Anglice loquentibus inventa, ab isdem praecipue colitur. Itaque opinione mea etiam nos, nisi superbia affecti errare volumus, e turri elephantina exire debemus, ut mundum modernum fugientem celeriter sequamur. Ea lege vocabularium a me creatum bonum et utile esse puto, nihilominus ulla rei discussio me valde iuvabit. Si quid addere vis, si quid tibi displicet, nisi omnino consentis - mitte litteras electronicas! Vocabula Anglica vertens usus sum quattuor vocabulariis: * Vocabulario Polonico-Latino a Lidia Winniczuk, Varsoviae anno 1994. * Vocabulario Latino-Polonico a Casimiro Kumaniecki, Varsoviae anno 1993. * Vocabulario Ecclesiastico Latino-Polonico a p. Aloysio Jougan, Varsoviae anno 1994. * Vocabulario Oxoniensi Latino-Anglico a P.G.W.Glare, Oxonii anno 1994. Nonnulla vocabula, verbi gratia 'moderatrum' et alia talia, ipse creavi. Draco draco@mi.com.pl _________________________________________________________________ Abbreviaturae abbr. - abbreviatura abstr. - abstractum adj. - adiectivum e.g. - exempli gratia f. - genus femininum indecl. - indeclinabile m. - genus masculinum n. - genus neutrum pl. - numerus pluralis subst. - substantivum v. - vide vt - verbum temporale _________________________________________________________________ 1. abort - vt sustinere (processum vel programma) 2. address - subst. (memoriae) locus,i m. 3. assembly language - subst. lingua,ae f. machinalis 4. background - subst. fundus,i m. 5. binary - adj. binaris,is,e 6. bit - subst. bitus,i m. (abbr. binaris digitus) 7. booting-up - subst. initiatio,onis f. systematis 8. branch - subst. saltus,us m. relativus, conditional branch - saltus condicionalis 9. bug - subst. mendum,i n. 10. buggy - adj. mendosus,a,um 11. bus - subst. magistrale,is n. 12. byte - subst. octetus,i m. (?) 13. chip - subst. talus (integratus),i m 14. command - subst. iussum,i n. 15. compilation - subst. compilatio,onis m. 16. compile - vt compilare 17. compiler - subst. compilatrum,i n. (?) 18. computer - 1. subst. computatrum,i n 2. adj. computatralis,is,e 19. connect - vt conectere 20. connection - subst. conexus,us m. 21. constant - subst. (valor) constans,ntis m. 22. coprocessor - subst. coprocessorium,i n. (arithmeticum) 23. copy - vt copiare 24. crash - vt cadere, collabi the system crashed - systema cecidit vel systema collapsum est. 25. cyberspace - subst. cyberspatium,i n.; spatium,i n. cyberneticum 26. data - subst. data,orum n. 27. database - subst. datarum ordinatrum,i n. 28. debugger - subst. emendatrum,i n. (?) 29. debugging - subst. emendatio,onis f. 30. delete - vt delere 31. digital - adj. digitalis,is,e 32. dimension - subst. tabula,ae f.; matrix,icis f. 33. directory - subst. (plicarum) index,indicis m. 34. disk - subst. discus,i m; hard disk - discus durus vel rigidus vel fixus; compact disk - discus compactus 35. disk drive - subst. statio,onis f. discorum 36. diskette - subst. disculus,i m 37. download - vt (ex)trahere (aliquid ex reti) 38. electronic - adj. electronicus,a,um 39. e-mail - 1. subst. litterae,arum f. electronicae 2. abstr. cursus,us m. publicus electronicus 40. erase - vt eradere; v. delete 41. execute - vt v. run 42. file - subst. scapus,i m; plica,ae f 43. folder - subst. cooperculum,i n 44. font - subst. typus,i m. 45. format - 1. subst. forma,ae f.; compositio,onis f. 2. vt (discum) (con)formare 46. hardware - subst. armatura,ae (electronica) 47. hexadecimal - adj. sedecimalis,is,e 48. homepage - subst. pagina,ae f. domestica 49. hypertext - 1. subst. hypertextus,us m. 2. adj. hypertextualis,is,e 50. input - 1. vt (data) inducere 2. subst. initus,us m., input and output - (datarum) initus exitusque 51. install - vt installare 52. instruction - subst. iussum,i n. 53. integer - adj. & subst. (valor) integer,gri m.; integer,gra,grum 54. Internet - subst. Internetum,i n; Interrete,is n 55. interpretate - vt interpretari 56. interpretation - subst. interpretatio,onis m. 57. interpreter - subst. interpretatrum,i n. (?) 58. interrupt - subst. interruptus,us m. 59. IRC - subst. IRC indecl. 60. jump - 1. vt salire 2. subst. saltus,us m. 61. key - subst. clavis,is f 62. keyboard - subst. claviatura,ae f. 63. library - subst. libraria,ae f. 64. link - 1. subst. coniunctio,onis f.; ligamen,inis n. 2. vt consolidare 65. linker - subst. consolidatrum,i n. 66. linking - subst. consolidatio,onis f. 67. list - 1. subst. catena,ae f. 2. list owner - moderator,oris m. gregis 3. v. mailing list 68. listing - v. program 69. load - vt legere, e.g. the computer loads a file - plica a computatro legitur. 70. log-in - vt inire 71. log-out - vt exire 72. magnetic - adj. magneticus,a,um 73. mail - v. e-mail 74. mailing list - subst. grex,gregis m. (Interneti) 75. memory - subst. memoria,ae f. 76. modem - subst. transmodulatrum,i n 77. monitor - subst. monitorium,i n 78. mouse - subst. mus,muris m; musculus,i m 79.. multitasking - subst. processio,onis f. multiplex 80. net - subst. rete,is n 81. netserver - subst. computatrum moderans; moderatrum,i n (?) 82. node - subst. nodus,i m., an Internet node - nodus Interneti 83. number - subst. numerus,i m. 84. operating system - subst. systema,atis n. internum 85. parallel - adj. parallelus,a,um 86. password - subst. signum,i n. 87. pointer - subst. index,indicis m., stack pointer - struis index. 88. port - subst. portus,us m. 89. procedure - subst. procedura,ae f. 90. process - subst. processus,us m. 91. processor - subst. processorium,i n.; Central Processing Unit - Processorium Centrale 92. program - 1. subst. programma,atis n.; program listing - textus,us m. programmatis 2. vt programmare 93. programmable - adj. programmabilis,is,e 94. programmer - 1. homo programmator,oris m.; programmatrix,icis f. 2. machina programmatrum,i n. 95. RAM - subst. memoria,ae f. volatilis, static RAM - memoria statica, dynamic RAM - memoria dynamica 96. real - adj. realis,is,e, real (floating point) value - numerus (vel valor) realis 97. register - subst. regestrum,i n. 98. ROM - subst. memoria,ae f. fixa 99. routine - subst. v. procedure 100. run - vt operari, e.g. the program is running - programma operatur; run a program - fac programma operetur 101. save - vt (con)servare, (data in disco) reponere 102. screen - subst. scrinium,i n; quadrum,i n 103. screenmode - subst. modus,i m. (imaginem) exhibendi 104. serial - adj. serialis,is,e 105. server - subst. v. netserver 106. shutdown - vt claudere, the system is shutdown - systema clausum est. 107. socket - subst. nidus,i m. 108. software - subst. v. program 109. sound - subst. sonus,i m., sound generator - sonorum generatrum 110. spreadsheet - subst. charta,ae f. computativa 111. stack - subst. strues,is f. 112. string - subst. series,ei f., character string - litterarum series. 113. subdirectory - subst. v. folder 114. subroutine - subst. subprocedura,ae f.; subprogramma,atis n. 115. system - subst. systema,atis n. 116. tape - subst. taenia,ae f. 117. terminal - subst. terminale,is n. 118. upload - vt mittere (aliquid ad rete) 119. value - subst. valor,oris m. 120. variable - subst. (valor) variabilis,is m.; variabile,is n. 121. vector - subst. index,indicis m., a jump through a vector - saltus per indicem 122. window - subst. fenestra,ae f. 123. wire - subst. filum,i n. 124. word - subst. verbum,i n., long word - verbum longum 125. wordprocessor - subst. (programma) editorium,i n. 126. World Wide Web - subst. Tela,ae f. Totius Terrae (TTT) 127. write - vt 1. to write a program - programma scribere (componere); 2. v. save _________________________________________________________________ # distributed via <nettime>: no commercial use without permission # <nettime> is a moderated mailing list for net criticism, # collaborative text filtering and cultural politics of the nets # more info: majordomo@bbs.thing.net and "info nettime-l" in the msg body # archive: http://www.nettime.org contact: nettime@bbs.thing.net